monumenta.ch > Plinius > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 37
{XVIII} sunt et folia utilia, ut quae partus adiuvent etiam quadripedum; hoc maxime pasci dicuntur cervae pariturae. inlinuntur et igni sacro. multumque in summo cibo concoctionibus confert vel folio vel semine. quadripedum quoque alvum sistit sive tritum potui infusum sive mandendo commendatum sale. boum morbis sic tritum infunditur.